# Codex 7.1.949-960

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.949-7.1.960. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.949

Si praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant, repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant destituti. * valer. et gallien. aa. domitio. * <>
CJ.7.43.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ea, quae statuuntur adversus absentes non per contumaciam, scilicet denuntiationibus nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non obtinere certum est. * diocl. et maxim. aa. marino. * <a 290 pp. iii k. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Consentaneum iuri fuit temporibus ad praesentiam partis adversae praescriptis praesidem provinciae impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in eadem contumacia perseveravit, praesentis adlegationes audire. quod vel successor eius facere curabit. a quo ter citatus si contumaciter praesentiam sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se repraesentaret , possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris ratio exegerit iudicare. * diocl. et maxim. aa. claudiae. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tres denuntiationes ad peremptorii edicti vicem adversus contumaces convalescere salubriter statutum est. * diocl. et maxim. aa. leontio. * <a 290 pp. xi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi iuris ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. blaesio. * <a 291 pp. iii id. mai. tiberiano et dione conss.>
CJ.7.43.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <>
CJ.7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
