# Codex 7.1.997-1006

Justinian, Codex, Book 7, lines 7.1.997-7.1.1006. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/7.1.997

Cum iudex in definitiva sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non tamen addat, quid ex recusatione vel praestatione sacramenti fieri oportet, huiusmodi sententiam nullam vim obtinere palam est. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <>
CJ.7.45.12: Imperatores Arcadius, Honorius
Iudices tam latina quam graeca lingua sententias proferre possunt. * arcad. et honor. aa. iuliano procons. africae. * <a 397 d. v id. ian. mediolani caesario et attico conss.>
CJ.7.45.13: Imperator Justinianus
Nemo iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est), nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum et iustitiae sequi vestigia sancimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov.>
CJ.7.45.14: Imperator Justinianus
Cum papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. cuius enim in agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio non dedignetur. * iust. a. demostheni pp. * <>
CJ.7.45.16: Imperator Justinianus
Cum solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. cum enim simul utrumque vocabulum ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem cuidam conceditur ante litem contestatam. quod minime vetitum est. caveant itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione proferre. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc. conss.>
CJ.7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
