# Codex 8.1.1005-1018

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1005-8.1.1018. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1005

CJ.8.45.1pr.: Imperator Alexander Severus
Cum iure creditoris propter fisci debita praedium obligatum procurator meus vendidit, evictio non debetur, quia et privatus creditor eodem iure utitur, nisi nominatim hoc repromissum a privato fuerit. * alex. a. publicio. * <a 223 pp. xv k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.45.1.1: Imperator Alexander Severus
Si tamen fiscus in ius alterius creditoris successit, emptori non iusta fisci nomine movetur controversia, sive quia potior fuerat, quando vendebat, sive quia infirmior, quoniam hoc utique praestare debet, qui pignoris iure vendat, potiorem se ceteris esse creditoribus. <a 223 pp. xv k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.45.2: Imperator Gordianus
Si a creditrice iure pignoris fundos pater tuus comparaverit, evictis praediis ita demum petitionem adversus creditricem habere iure potes, si, cum vendiderit, de evictione rei promisit vel etiam dolo malo, cum sciret prudensque esset rem sine vitio non esse, eam patri tuo, cui successisti, venumdedit. nam sicut genus eiusmodi contractus inscium creditorem vinculo evictionis non adstringit, ita eum, qui fraudem admisit vel decepit, non excusat. * gord. a. sabino. * <a 240 pp. viii id. april. sabino ii et venusto conss.>
CJ.8.46.0. De patria potestate.
CJ.8.46.1: Imperatores Antoninus, verus
Si filium tuum in potestate tua dicis esse, praeses provinciae aestimabit, an audire te debeat, cum diu passus sis ut patris familias rem eius agi per eos, qui testamento matris tutores nominati fuerunt. * ant. et verus aa. titio. * <a xxx pp. sine die et conss.>
CJ.8.46.2: Imperator Antoninus
Eius, quod in potestate patris agens habuisti, dominium ad patrem tuum pertinuit extra ea, quae non adquiruntur. * ant. a. maroniae. * <a 215 pp. xiii k. mart. laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.46.3: Imperator Alexander Severus
Si filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit: quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseveraverit, eumque praesidi provinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici volueris. * alex. a. artemidoro. * <a 227 pp. v id. dec. albino et maximo conss.>
CJ.8.46.4pr.: Imperatores valer., gallien.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
