# Codex 8.1.1120-1133

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1120-8.1.1133. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1120

CJ.8.50.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses provinciae, ne ulterius in servitutis iugo detinearis, curae habebit: qui pro sollertia tua parum ignorat magis filiorum tuorum statum tueri, quos, posteaquam redempta es, enixam te esse significas, cum eos, qui post redemptionem nascuntur, ne pignoris quidem vinculo ob pretium, quod pro his datum non est, teneri nullis auctoribus visum est. * diocl. et maxim. aa. matronae. * <a 291 pp. v id. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.8.50.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Captum ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex cornelia reversum, si in potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem. * diocl. et maxim. aa. et cc. gregorio. * <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>
CJ.8.50.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde si ex testamento ad te sive intestato successionem patris tui pertinere apud praesidem provinciae probaveris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non tantum postquam reversus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis prolixitate conquiescere facit. <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>
CJ.8.50.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut liberis captis ab hostibus ac postliminio reversis status pristinus restituitur, sic servi domino. unde si haec, cuius meministi, ancilla patris tui fuit nec commercio redempta est, reversa dominum vel eius successorem sequitur, qui per captivitatem hanc amiserat. * diocl. et maxim. aa. et cc. apollodorae. * <a 293 s. iii k. mai. hadrianopoli aa.Conss.>
CJ.8.50.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si liberum captum te ab hostibus commercio redemit sabinus et eum vinculum pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 s. xv k. ian. aa. conss.>
CJ.8.50.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab hostibus capti et non commercio redempti, sed virtute militum nostrorum liberati ilico statum, quem captivitatis casu amiserant, recipiunt: servi autem dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintianae. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>
CJ.8.50.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is, qui te ab hostibus ingenuam captam commercio redemit, sibi matrimonio coniunxit, dignitate nuptiarum et voto futurae iustae subolis vinculo pignoris tibi remisso redditos natales pristinos rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a 294 s. v id. mart. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
