Latin
Book 8, lines 8.1.1177-8.1.1191
Justinian, Codex 8.1.1177-1191
Not analysed yet
CJ. 8. 51. 3. 3: Imperator Justinianus
Haec conservantibus tam viris clarissimis praesidibus provinciarum quam viris religiosissimis episcopis nec non officiis praesidalibus et patribus et defensoribus civitatum et omni civili auxilio. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons. >
CJ. 8. 52. 0. Quae sit longa consuetudo.
CJ. 8. 52. 1: Imperator Alexander Severus
Praeses provinciae probatis his, quae in oppido frequenter in eodem genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. nam et consuetudo praecedens et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est, et ne quid contra longam consuetudinem fiat, ad sollicitudinem suam revocabit praeses provinciae. *alex. a. apro evocato. *<a 224 pp. vi k. april. iuliano et crispino conss. >
CJ. 8. 52. 2: Imperator Constantinus
Consuetudinis ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura momento, ut aut rationem vincat aut legem. *const. a. ad proculum. *<a 319 d. viii k. mai. constantino a. v et licinio c. conss. >
CJ. 8. 52. 3: Imperatores Leo, Anthemius
Leges quoque ipsas antiquitus probata et servata tenaciter consuetudo imitatur et retinet: et quod officiis curiis civitatibus principiis vel collegiis praestitum fuisse cognoscitur, perpetuae legis vicem obtinere statuimus. *leo et anthem. aa. alexandro. *<a 469 d. vii id. sept. zenone cons. >
CJ. 8. 53. 0. De donationibus.
CJ. 8. 53. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Emptionum mancipiorum instrumentis donatis et tarditis et ipsorum mancipiorum traditionem factam intellegis: et ideo potes adversus donatorem in rem actionem exercere. *sev. et ant. aa. lucio. *<a 210 pp. v k. iul. faustino et rufino conss. >
CJ. 8. 53. 2: Imperator Gordianus
Si nominis persecutionem in te emancipatam pater tuus titulo donationis transtulit, frustra praetendit, qui debitori tuo heres extitit, consensum fuisse debitoris necessarium, cum satis fuerit actiones eo nomine tibi mandatas fuisse. *gord. a. leonidi. *<a 241 pp. ii id. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 8. 53. 3: Imperator dec.