# Codex 8.1.1209-1228

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1209-8.1.1228. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1209

CJ.8.53.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Delegationes autem nominum in emancipatum collatae perfectam donationem efficiunt. <a 293 s. prid. k. mai. heraclea aa. conss.>
CJ.8.53.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Portionem propriam rebus necdum divisis nemo prohibetur titulo donationis in alium transferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 293 d. xvii k. iun. aa. conss.>
CJ.8.53.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si aliquid per epistulam donatum tibi probetur, brevitas chartulae donationi, si haec recte facta probetur, nihil quicquam derogat. * diocl. et maxim. aa. et cc. uraniae. * <a 293 d. xv k. iun. sirmi aa. conss.>
CJ.8.53.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si filius tuus res ad te pertinentes sponsae suae te non consentiente donavit, ad eam quod non habuit transferre non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. idaeae. * <a 293 s. xv k. oct. aa. conss.>
CJ.8.53.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Aeris alieni, quod ex hereditaria causa venit, non eius, qui donationis titulo possidet, sed totius iuris successoris onus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si itaque nemini obligata praedia pro donatione consecuta es, supervacuam geris sollicitudinem, ne vel heredes donatricis vel eius creditores te iure possint convenire. <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Senectus ad donationem faciendam sola non est impedimento. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.17pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive emancipatis filiis res donasti sive in potestate constitutis et sui iuris effectis ac tenentibus non ademisti, blandiri tibi non debes, velut res donatas ex paenitentia liceat auferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermiae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.53.17.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane si ea, quae in tua positis potestate donaveras, post emancipationem contra tuam tenuerunt voluntatem, horum penes te dominium remansit, si quidem nec tempore quo voluisti propter vinculum potestatis sibi quicquam quaerere, nec post invito te de rebus tuis potuerunt. <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.53.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si donationis causa furti actio tibi remissa probetur, supervacuam geris sollicitudinem. * diocl. et maxim. aa. et cc. audiano. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
