# Codex 8.1.1261-1274

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1261-8.1.1274. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1261

CJ.8.53.30pr.: Imperator Leo
In hac sacratissima urbe conscriptae donationes ubicumque positarum rerum apud magistrum census insinuentur. * leo a. constantino pp. * <a 459 d. v non. mart. constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.30.1: Imperator Leo
In aliis vero civitatibus, sive absens sive praesens rector provinciae sit, sive eadem civitas habeat magistratus sive non habeat et defensor tantummodo sit, donator habeat liberam facultatem donationes rerum suarum ubicumque positarum sive apud moderatorem cuiuslibet provinciae sive apud magistratus sive apud defensorem cuiuscumque civitatis prout maluerit publicare: atque ut ipsa donatio sita est in voluntate donantis, ita ei liceat donationem suam apud quemcumque ex memoratis voluerit intimare. <a 459 d. v non. mart. constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.30.2: Imperator Leo
Et hae donationes, quae in diversis provinciis et civitatibus apud quemlibet ex praedictis fuerint publicatae, obtineant inconcussam ac perpetuam firmitatem. <a 459 d. v non. mart. constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.31pr.: Imperator Zeno
In donationibus, quae actis insinuantur, non esse necessarium iudicamus vicinos vel alios testes adhibere: nam superfluum est privatum testimonium, cum publica monumenta sufficiant. * zeno a. sebastiano pp. * <a 478 d. k. mart. constantinopoli ello vc. cons.>
CJ.8.53.31.1: Imperator Zeno
Verum et alias donationes, quas gestis non est necessarium adlegari, si forte per tabellionem vel alium scribantur, et sine testium subnotatione valere praecipimus, ita tamen, si ipse donator vel alius voluntate eius secundum solitam observationem subscripserit: donationibus, quae sine scriptis conficiuntur, suam firmitatem habentibus secundum constitutionem theodosii et valentiniani ad hierium praefectum praetorio promulgatam. <a 478 d. k. mart. constantinopoli ello vc. cons.>
CJ.8.53.32: Imperator Anastasius
Secundum divi leonis constitutionem donationes apud virum clarissimum magistrum census tantummodo insinuari praecipimus, huiusmodi forma in illis instrumentis observanda, quae in hac regia urbe confecta seu celebrata fuerint: nec concedi quemquam vel apud defensores seu magistratus aliarum civitatum vel in aliis quibuslibet locis praeter memoratum iudicium insinuare: scientibus tam his qui ad huiuscemodi insinuationem pervenerint quam his qui eam susceperint nec non tabellionibus, quicumque testimonium suum non in competenti ( ut dictum est) loco v el iudicio praebuerint, vicenarum librarum auri multa et alia gravissima indignatione se feriendos. * anastas. a. euphemio pp. * <a 496 d. prid. k. mai. paulo vc. cons.>
CJ.8.53.33pr.: Imperator Justinianus
Illam subtilem observationem amputamus, per quam donationis titulo cessiones actionum accipientes non aliter eas suis transmittere heredibus poterant, nisi litem ex his contestati essent vel ius contestationis divino rescripto meruissent. nam sicut venditionis titulo cessas actiones etiam ante litis contestationem ad heredes transmitti permittitur, simili modo et donatas ad eos transferri volumus, licet nulla contestatio vel facta vel petita sit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
