# Codex 8.1.1301-1311

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1301-8.1.1311. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1301

CJ.8.53.34.4a: Imperator Justinianus
Quod veteres quidem sat abundeque variaverunt, nos autem certa divisione concludimus, ut, si huiusmodi quidem fuerit donatio, ut intra vitam personarum stetur vel dantis vel accipientis, multae intellegantur donationes et liberae monumentorum observatione. incertus etenim fortunae exitus hoc nobis suggessit, ut possibile sit unius anni tantummodo vel brevioris vel etiam amplioris temporis metas supervivere vel donatorem vel eum qui donationem accepit, et ex hoc inveniri totam summam donationis non excedere legitimam quantitatem. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.4b: Imperator Justinianus
Sin autem etiam heredum ex utraque parte fuerit mentio, vel adiciatur tempus vitae vel donatoris vel qui donationem accipiet, tunc, quasi perpetuata donatione et continuatione eius magnam et opulentiorem eam efficiente, et una intellegatur et quasi densioribus donationibus cumulata excedere legitimum modum et omnimodo acta reposcere et aliter minime convalere. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.35pr.: Imperator Justinianus
Si quis argentum donaverit certumque pondus nominaverit, non autem vasa vel generaliter vel specialiter expresserit, necessitatem ei imponi omnimodo praefatum pondus argenti dare, sive in vasis quibus voluerit, non tamen peioribus aestimatione massae, sive in ipsa aestimatione, quae pro massa rudi in illis locis frequentata est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.1: Imperator Justinianus
Si vero reditum certum ex possessionibus donaverit, non tamen nomina possessionum edixerit, necesse habere de sua substantia fundos tradere tantum reditum inferre valentes, quantum in donatione posuerit, in talibus tamen agris, qui nec omnibus quos habet in possessione anteponuntur nec deteriores omnibus sunt, sed status mediocris inveniuntur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.2: Imperator Justinianus
Similique modo, si quis certum numerum servorum donaverit, non tamen et is nominatim servos inscripserit, et hic mediocris figurae servos tradere et neque tales, quos non habere magis quam habere prodest, nec iterum eos, qui omnem servorum familiam donatoris antecellunt: sed et hic mediocritas spectetur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.3: Imperator Justinianus

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
