# Codex 8.1.1335-1347

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1335-8.1.1347. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1335

CJ.8.53.36.3: Imperator Justinianus
Ceteris etiam donationibus, quae gestis intervenientibus minime sunt insinuatae, sine aliqua distinctione quingentos usque ad solidos valituris. hoc etenim tantummodo ad augendas huiusmodi donationes addendum esse ex praesenti lege decernimus: anteriore tempore nostra lege praecedente moderando, qua usque trecentos solidos factae donationes et sine insinuatione firmitatem obtinere iussae sunt. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.53.37: Imperator Justinianus
Verba superflua, quae in donationibus poni solebant, id est sestertii nummi unius assium quattuor, penitus esse reicienda censemus. quid enim verbis opus est, quae rerum effectus nullus sequitur? sancimus itaque nullo modo eorum mentionem vel in imperialibus donationibus vel in aliis omnibus de cetero fieri, sed et si quisquam per verbositatem aliquid tale inscripserit sive remiserit, nulla differentia sit. * iust. a. iohanni pp. * <a xxx >
CJ.8.54.0. De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur.
CJ.8.54.1pr.: Imperatores valer., gallien.
Si doceas, ut adfirmas, nepti tuae ea lege a te esse donatum, ut certa tibi alimenta praeberet, vindicationem etiam hoc casu utilem eo. quod legi illa obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum restituatur tibi. * valer. et gallien. aa. gamicae. * <a 258 pp.Vi k.Dec.Tusco et basso conss.>
CJ.8.54.1.1: Imperatores valer., gallien.
Nam condictio quidem hoc casu ( id est in personam actio) iure procedit: verum vindicationem quoque divi principes in hoc casu dandam esse sanxerunt. <a 258 pp.Vi k.Dec.Tusco et basso conss.>
CJ.8.54.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si praediorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te rediret, donatio valet, cum etiam ad tempus certum vel incertum ea fieri potest, lege scilicet quae ei imposita est conservanda. * diocl. et maxim. aa. aurelio zenoni. * <a 286 pp.V id.Mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.54.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur, veteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui liberalitatis auctor fuit vel heredibus eius condicticiae actionis persecutionem competere. * diocl. et maxim. aa.Iuliae Marcellae. * <a 290 pp.Sirmi xi k.Oct.Ipsis iiii et iii aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
