# Codex 8.1.1348-1364

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1348-8.1.1364. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1348

CJ.8.54.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed cum postea benigna iuris interpretatione divi principes ei qui stipulatus non sit utilem actionem iuxta donatoris voluntatem competere admiserint, actio, quae sorori tuae, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur. <a 290 pp.Sirmi xi k.Oct.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.54.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Perfecta donatio condiciones postea non capit. quare si pater tuus donatione facta quasdam post aliquantum temporis fecisse condiciones videtur, officere hoc nepotibus eius fratris tui filiis minime posse non dubium est. * diocl. et maxim. aa. * <a 291 d.K.Oct.Tiberiano et dione conss.>
CJ.8.54.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quid mater filiae suae in potestate patris constitutae sub hac condicione, si fuerit intra biennium emancipata, donavit, licet hoc matris voluntate sui iuris effecta non tenuit, tamen prius marito defuncto sui iuris quocumque modo effecta ad similitudinem legati ita relicti rem donatam firmiter habere vel vindicare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. dexippo. * <a 294 s id.Dec.Nicomediae cc.Conss.>
CJ.8.55.0. De revocandis donationibus.
CJ.8.55.1pr.: Imperator Philippus
Etsi perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit, omnis donatio mutata patronorum voluntate revocanda sit. * philipp. a. agilio cosmiano. * <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.1: Imperator Philippus
Quod observabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et beneficio comparata sunt. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.2: Imperator Philippus
Nam qui obsequiis suis liberalitatem patronorum provocaverunt, non sunt digni, qui eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis in eos collata liberalitas ad obsequium inclinare debet quam ad insolentiam erigere. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.3: Imperator Philippus
Hoc tamen ius stabit intra ipsos tantum, qui liberalitatem dederunt. ceterum neque filii eorum neque successores ad hoc beneficium pertinebunt: neque enim fas est ullo modo inquietari donationes, quas is qui donaverat in diem vitae suae non retractavit. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.2: Imperator probus
Si apud provinciae praesidem aviam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta instrumenta donationum igni exussisse constiterit, vereri te non oportet, ne id, quod iure vires acceperat, ex post facto possit in dubium revocari. * probus a. felici. * <a 277 pp. iii non. mai. sirmi probo a. et paulino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
