# Codex 8.1.1383-1393

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1383-8.1.1393. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1383

CJ.8.55.8: Imperatores Constantius, constans
Si umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum quidquid largitus fuerit revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione mansurum. * constantius et constans aa. ad orfitum pu. * <a 355 d.V k.April.Arbitione et lolliano conss.>
CJ.8.55.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Donationes circa filium filiamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipatos celebratas pater seu avus vel proavus revocare non poterit nisi edoctis manifestissimis causis, quibus eam personam in quam collata donatio est contra ipsam venire pietatem et ex causis quae legibus continentur fuisse constabit ingratam. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d.Viii id. nov.Ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>
CJ.8.55.10pr.: Imperator Justinianus
Generaliter sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non donationis acceptor ingratus circa donatorem inveniatur, ita ut iniurias atroces in eum effundat vel manus impias inferat vel iacturae molem ex insidiis suis ingerat, quae non levem sensum substantiae donatoris imponit vel vitae periculum aliquid ei intulerit vel quasdam conventiones sive in scriptis donationi impositas sive sine scriptis habitas, quas donationis acceptor spopondit, minime implere voluerit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.1: Imperator Justinianus
Ex his enim tantummodo causis, si fuerint in iudicio dilucidis argumentis cognitionaliter adprobatae, etiam donationes in eos factas everti concedimus, ne sit cuidam licentia et alienas res capere et fragilitatem ridere donatoris et iterum ipsum donatorem suasque res perdere et praefatis malis ab ingrato donationis acceptore adfici. <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.2: Imperator Justinianus
Haec tamen usque ad primas personas tantummodo stare censemus, nulla licentia concedenda donatoris successoribus huiusmodi querimoniarum primordium instituere. etenim si ipse qui haec passus est tacuit, silentium eius maneat semper et non a posteritate eius suscitari concedatur vel adversus ipsum qui ingratus esse dicitur vel adversus eius successionem. <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.56.0. De mortis causa donationibus.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
