# Codex 8.1.1406-1418

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.1406-8.1.1418. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.1406

CJ.8.57.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis.
CJ.8.57.1pr.: Imperator Constantinus
Qui iure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. nec vero quisquam orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. * const. a. ad pop. * <a 320 pp. k. april. romae constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.8.57.1.1: Imperator Constantinus
Quam rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus imposita iuris imperia velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. <a 320 pp. k. april. romae constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.8.57.2: Imperatores Honorius, Theodosius
Inter virum et uxorem rationem cessare ex lege papia decimarum et, quamvis non interveniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte lex alia minuerit derelicta, decernimus. tantum igitur post haec maritus vel uxor sibi invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit. * honor. et theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. prid. non. sept. varane cons.>
CJ.8.58.0. De iure liberorum.
CJ.8.58.1: Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo post haec a nobis ius liberorum petat, quod simul hac lege omnibus concedimus. * honor. et theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. prid. non. sept. varane cons.>
CJ.8.58.2: Imperator Justinianus
Illam iniuriam, quae contra matrem defuncti vel defunctae prateritis fiebat temporibus, pro iustitiae ratione amputamus et legitima iura, quae ex tertulliano senatus consulto ei praestantur, omnimodo eam habere sancimus, licet tres liberos ingenua vel libertina quattuor minime pepererit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli ipso a. ii cons.>
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
