Latin
Book 8, lines 8.1.152-8.1.165
Justinian, Codex 8.1.152-165
Not analysed yet
CJ. 8. 10. 6. 1: Imperator Constantinus
Si quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique( !) haec esse publicum decus est, licenter hoc faciat: data similiter facultate etiam de possessione ornatum huiusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per muros vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit, ita ut ea solummodo quae illata fuerint civitatibus exportentur. <a 321 d. vi k. iun. viminacii crispo ii et constantino ii conss. >
CJ. 8. 10. 7: Imperator Julianus
Nemini columnas vel statuas cuiuscumque materiae ex alia eademque provincia vel auferre liceat vel movere. *iul. a. ad avitianum vic. africae. *<a 362. 363 d. vi k. nov. iuliano a. iiii et sallustio conss. >
CJ. 8. 10. 8pr. : Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Singularum urbium curiales etiam inviti vel reparare intra civitates quas olim habuerint domus vel ex novo aedificare cogantur, illic semper muniis inservituri et aucturi propriarum frequentiam civitatum. *valens grat. et valentin. aaa. ad modestum pp. *<a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude conss. >
CJ. 8. 10. 8. 1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Possessores vero, qui non erunt curiales, in urbibus, in quibus domus possident, easdem domos dirutas neglectasque reparent, iudiciaria ad conservandum hoc praeceptum auctoritate retinendi. <a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude conss. >
CJ. 8. 10. 9: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Si cui loci proprietas aedificandi iuxta publicas aedes animum dederit, quindecim pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricato loco destructionis futurae quandoque non timeat detrimentum. *arcad. honor. et theodos. aaa. aemiliano pu. *<a 406 d. xi k. nov. constantinopoli arcadio vi et probo conss. >
CJ. 8. 10. 10: Imperatores Honorius, Theodosius
Per provincias mesopotamiam osroenam euphratensem syriam secundam phoenicen libanensem ciliciam secundam utramque armeniam utramque cappadociam pontum polemoniacum atque hellenopontum, ubi magis hoc desideratur, ceterasque provincias cunctis volentibus permittatur murali ambitu fundos proprios seu loca sui dominii constituta vallare. *honor. et theodos. aa. monaxio pp. *<a 420 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss. >
CJ. 8. 10. 11pr. : Imperatores Honorius, Theodosius
Maeniana, quae graece ezwstas appellant, sive olim constructa sive in posterum in provinciis construenda, nisi spatium inter se per decem pedes liberi aeris habuerint, modis omnibus detruncentur. *honor. et theodos. aa. severino pp. *<a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss. >