# Codex 8.1.166-177

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.166-8.1.177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.166

CJ.8.10.11.1: Imperatores Honorius, Theodosius
In his vero locis, in quibus aedificia privatorum horreis publicis videntur obiecta, obstructione maenianorum quindecim pedum intervalla serventur. <a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.8.10.11.2: Imperatores Honorius, Theodosius
Quem intercapedinis modum aedificaturis quoque proponimus, ita ut, si quis intra definitum spatium, id est decem pedum mensuram, aedificare vel intra quindecim pedum maenianum possidere temptaverit, sciat non solum fabricam demoliendam, sed etiam ipsam domum fisco nostro adscribendam. <a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.8.10.13: Imperator Justinianus
Cum dubitabatur, utrum constitutio zenonis divae memoriae ad adamantium praefectum urbis scripta, quae de servitutibus loquitur, localis est et huic florentissimae urbi dedicata et debent illius quidem iura in hac observari, antiqua vero, quae contraria sunt, locum habere in provinciis: indignum esse nostro tempore putantes aliud ius in hac regia civitate de huiusmodi observari, aliud apud nostros esse provinciales, sancimus eandem constitutionem in omnibus urbibus romani imperii obtinere et secundum eius definitionem omnia procedere et, si quid ius ex ea lege innovatum est a vetere dispositione, et hoc in provinciis a praesidibus earum observari: ceteris videlicet omnibus, quae non per zenonianam legem innovata sunt, sed veteribus legibus comprehensa, in sua firmitate in omni loco manentibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.10.14pr.: Imperator Justinianus
De operis novi nuntiatione quandam antiquis ortam fuisse dubitationem nostra cognovit tranquillitas, dicentibus, si quis denuntiationem ad inhibendum opus miserit, non posse eum post annum elapsum, ex quo denuntiatio missa est, iterum aedificationem prohibere. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.10.14.1: Imperator Justinianus
Quod dupliciter iniquum nobis esse videtur. sive etenim non recte opus prohibuerit, decet non per totum annum hoc impediri, sive recte denuntiatioem emiserit, etiam post annum licentiam habere aedificationem prohibere. <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.10.14.2: Imperator Justinianus
Talem igitur iniquitatem inhibentes sancimus, si quis denuntiationem emiserit, in hac quidem regia urbe praefectum urbi festinare, in provincia vero rectorem eius, intra trium mensum spatium causam dirimere: sin vero aliquid fuerit quocumque modo ad decisionem ambiguitatis impedimentum, licentiam habere eum, qui aedificationem deproperat, opus de quo agitur efficere, prius fideiussore ab eo dato officio urbicariae praefecturae vel provinciali. ut, si non recte aedificaverit, omne opus, quod post denuntiationem fecerit, suis sumptibus destruet. sic enim et opera non per inanes denuntiationes prohibebuntur et recte denuntiantibus consuletur. <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
