Latin
Book 8, lines 8.1.178-8.1.194
Justinian, Codex 8.1.178-194
Not analysed yet
CJ. 8. 11. 0. De operibus publicis.
CJ. 8. 11. 1: Imperatores Constantinus, constans
Plurimi immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti. *constant. et constans aa. ad catullinum. *<a 338 d. vi k. aug. sirmi urso et polemio conss. >
CJ. 8. 11. 2: Imperatores Constantinus, constans
Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. *const. et constans aa. ad Marcellinum com. orientis. *<a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss. >
CJ. 8. 11. 4: Imperator Julianus
Praetoria iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper vindicari. *iul. a. edicto praef. aegypti. *<a 362 pp. iiii non. dec. antiochiae mamertino et nevitta conss. >
CJ. 8. 11. 5pr. : Imperatores Valentinianus, Valens
Intra urbem romam veterem et novam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus construere voluerit. *valentin. et valens aa. ad symmachum pu. *<a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss. >
CJ. 8. 11. 5. 1: Imperatores Valentinianus, Valens
Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss. >
CJ. 8. 11. 6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. atque ideo diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem civitatis extructa noscuntur. *grat. valentin. et theodos. aaa. ad proculum. *<a 383 d. iii id. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss. >
CJ. 8. 11. 7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ad portus et aquae ductus et murorum instaurationem sive extructionem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi consortio dignitatis privilegiis excusari. *grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a 384 d. xv k. febr. constantinopoli ricomere et clearcho conss. >
CJ. 8. 11. 8: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes, quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio (exceptis tamen his casibus, qui sunt fortuiti) reformetur. *grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp. *<a 385 d. iii non. febr. constantinopoli arcadio a. et bautone conss. >