# Codex 8.1.238-250

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.238-8.1.250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.238

CJ.8.12.1pr.: Imperator Zeno
Iubemus provinciarum quidem rectores et singulae dioeceseos viros spectabiles iudices, id est praefectum augustalem et comitem orientis et utrosque proconsules et vicarios una cum suis apparitoribus pro tenore generalium magnificae tuae sedis dispositionum discutiendis publicis operibus vel aquae ductibus, qui ex civilibus reditibus vel a quolibet spontanea munificentia facti sunt vel fuerint, modis omnibus abstinere, nec aliquid quolibet modo quolibet tempore in discutiendo civiles reditus vel facta opera vel quae fieri adsolent, unam siliquam sibi ex singulis erogandis solidis vindicando aut quodcumque lucrum captando, cum huiusmodi rebus habere commune, utpote patribus civitatium et curae eorum deputatis. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486?>
CJ.8.12.1.1: Imperator Zeno
Qui vero opus aliquod pro sua liberalitate se facturos promiserint, licet certum sit eos ex sola pollicitatione ad implendum suae munificentiae opus necessitate iuris teneri, nullam tamen eos vel heredes eorum super facto opere ratiocinium vel discussionem aut aliquam ( utpote non in integrum promissa quantitate in id opus erogata vel inutiliter facto opere, aut alia qua ratione) quocumque modo quocumque tempore inquietudinem sustinere concedimus. <a 485-486?>
CJ.8.12.1.2: Imperator Zeno
Quod si vir clarissimus provinciae moderator vel eius officium reditus publicos vel opera publica contra vetitum discutiendo vel unam siliquam aut quodlibet ex isdem reditibus vel operibus vindicando sacratissimae nostrae legis praecepta transierint, quinque quidem officii primates exilio damnati perpetuo bona sua civitati quam laeserint non dubitent vindicanda, rector vero provinciae quinquaginta librarum auri ferietur dispendio: hac eadem poena spectabilibus quoque iudicibus, licet illustri dignitate fuerint decorati, et eorum officiis, sicut superius distinctum est, imminenda. <a 485-486?>
CJ.8.13.0. De pignoribus.
CJ.8.13.1: Imperatores Severus, Antoninus
Debitor, qui pignoribus profitetur se creditoribus cedere, nihilo magis liberabitur. * sev. et ant. aa. timotheo. * <a 194 pp. v k. mart. severo a. ii et albino conss.>
CJ.8.13.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis constet specialiter quaedam et universa bona generaliter adversarium tuum pignori accepisse et aequale ius in omnibus habere, iurisdictio tamen temperanda est. * sev. et ant. aa. lucio. * <a 204 pp. ii k. iun. cilone et libone conss.>
CJ.8.13.2.1: Imperatores Severus, Antoninus
Ideoque si certum est posse eum ex his, quae nominatim ei pignori obligata sunt, universum redigere debitum, ea, quae postea ex isdem bonis pignori accepisti, interim non auferri praeses iubebit. <a 204 pp. ii k. iun. cilone et libone conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
