Latin
Book 8, lines 8.1.251-8.1.267
Justinian, Codex 8.1.251-267
Not analysed yet
CJ. 8. 13. 3: Imperatores Severus, Antoninus
Creditores, qui non reddita sibi pecunia conventionis legem ingressi possessionem exercent, vim quidem facere non videntur, attamen auctoritate praesidis possessionem adipisci debent. *sev. et ant. aa. maximo. *<a 205 pp. k. mai antonino a. ii et geta ii conss. . >
CJ. 8. 13. 4: Imperatores Severus, Antoninus
Cum te pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod quereris vi te coactum pignori dare. si igitur recipere vis rem tuam, solve creditori pecuniam debitam. *sev. et ant. aa. bellio. *<a 208 d. iii k. iun. antonino a. iii et geta iii conss. >
CJ. 8. 13. 5: Imperator Antoninus
Praeses provinciae vir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. nec tibi oberit sententia adversus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum adversario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum esse constiterit. *ant. a. domitio. *<a 212 pp. id. mai. romae duobus aspris conss. >
CJ. 8. 13. 6: Imperator Antoninus
In summa debiti computabitur etiam id, quod propter possessiones pignori datas ad collationem viarum muniendarum vel quod aliud necessarium obsequium praestitisse creditorem constiterit. *ant. a. quinto. *<a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 8. 13. 7: Imperator Gordianus
Usucapio pignoris conventionem non extinguit. *gord. a. marciano. *<a 238 pp. non. sept. pio et pontiano conss. >
CJ. 8. 13. 8: Imperator Gordianus
Quamvis personali actione expertus adversus reum vel fideiussores seu mandatores eius feceris condemnationem, pignoris tamen adhuc habes persecutionem. *gord. a. festo. *<a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 13. 9: Imperator Gordianus
Si dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt ,vindica eam, praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur. *gord. a. attico. *<a 239 pp. iii k. oct. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 13. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitores praesentes prius denuntiationibus conveniendi sunt. igitur si conventi debito satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciae auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit. *diocl. et maxim. aa. alexandro. *<a 290 d. xviii k. febr. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 8. 13. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus