# Codex 8.1.285-300

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.285-8.1.300. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.285

CJ.8.13.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor ad petitionem urgueri iure minime potest. quapropter eo, quod vos heredibus euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque deposito de reddendo pignore hos praesidali notione convenite. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 pp. xviii k. febr. cc. conss.>
CJ.8.13.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res obligatas exterus debito soluto liberando datum petere, non earum dominium adipisci potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. vito. * <a 294 s. iii k. nov. retiariae cc. conss.>
CJ.8.13.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundus creditor offerendo priori debitum confirmat sibi pignus et a debitore sortem eiusque tantum usuras, quae fuissent praestandae, non etiam usurarum usuras accipit. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiochiano. * <a 294 s. iii id. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maior annis viginti quinque pignoris conventione remissa, cum hoc solum pactum vel iurisdictio secundum ipsius voluntatem tueatur, persequi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. macedonio. * <a 294 s. xvii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Persecutione pignoris omissa debitores actione personali convenire creditor urgueri non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servo, qui fuerat pignori obligatus, defuncto debiti permanet integra petitio. * diocl. et maxim. aa. et cc. dracontio. * <a 294 s. vii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tibi notarium pignoris titulo debitor tuus obligavit, eum, a quo mancipium abreptum proponis, apud rectorem provinciae conveni. * diocl. et maxim. aa. et cc. mauricio. * <a 294 s. vi k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.8.13.27pr.: Imperator Justinianus
Super hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse ( dum tamen contrarium non probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia possit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
