Latin
Book 8, lines 8.1.301-8.1.315
Justinian, Codex 8.1.301-315
Not analysed yet
CJ. 8. 13. 27. 1: Imperator Justinianus
Quod ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum creditoribus eorum servetur. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 8. 13. 27. 2: Imperator Justinianus
Quod scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas liberi vel cognati eorundem negotiatorum vel extranei pecuniis eorum meruerunt, tenere sancimus. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons. >
CJ. 8. 14. 0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.
CJ. 8. 14. 1: Imperator Antoninus
Universa bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. *ant. a. sperato. *<a 213 pp. k. iun. antonino a. iiii et balbino conss. >
CJ. 8. 14. 2: Imperator Antoninus
Certum est eius qui cum fisco contrahit bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis specialiter id non exprimitur. *ant. a. proculo. *<a 214 d. vi k. mart. messala et sabino conss. >
CJ. 8. 14. 3: Imperator Alexander Severus
Quamvis fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum pretio, ad eandem causam venire nulli prudentium placuit. *alex. a. pars ex rescripto. *<a 223 pp. id. oct. maximo ii et aeliano conss. >
CJ. 8. 14. 4: Imperatores carus, carinus, numer.
Satis notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: verum certo ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat, si universis viri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum inveniatur. *carus carinus et numer. aaa. *<a 283 d. v id. aug. caro et carino aa. conss. >
CJ. 8. 14. 5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat, mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector provinciae ea restitui iubebit. nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conveniat. *diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. *<a 294 subscr. xii k. febr. cc. conss. >