# Codex 8.1.389-400

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.389-8.1.400. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.389

CJ.8.17.12.2: Imperator Justinianus
Et haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant, ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.3: Imperator Justinianus
Oportebat enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet ipsa data vel pro ea ab alio. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.4: Imperator Justinianus
( 1) ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra omnes habere mariti creditores. licet anterioris sint temporis privilegio vallati. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.5: Imperator Justinianus
Cum enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint parti mariti datae? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua multa nostris legibus inventa sunt privilegia? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.6: Imperator Justinianus
Ideo quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.7: Imperator Justinianus
Exceptis videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore praerogativam manere volumus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
