# Codex 8.1.488-500

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.488-8.1.500. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.488

In hoc etenim casu diversae sententiae legum prudentibus habitae sunt, quibusdam dicentibus ius pignoris creditori renovari propter verbum " futurarum rerum", quod in generalibus hypothecis poni solitum est, aliis penitus extingui. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.25.11.2: Imperator Justinianus
Nobis autem visum est eum, qui semel consensit alienationi hypothecae et hoc modo suum ius respuit, indignum esse eandem rem utpote ab initio ei suppositam vindicare vel tenentem inquietare. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.
CJ.8.26.1pr.: Imperator Gordianus
Pignus intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec , ut ea res pignoris nomine teneretur, cautum est. * gord. a. festo. * <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.26.1.1: Imperator Gordianus
Quod si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine teneatur, quamvis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris tamen habes persecutionem. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.26.1.2: Imperator Gordianus
Ac si in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter exceptionem doli mali non cogeris. iure enim contendis debitores eam solam pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere, nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.26.1.3: Imperator Gordianus
Quod in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur chirographarium etiam debitum priori creditori offerre. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.27.0. De distractione pignorum.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
