# Codex 8.1.578-590

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.578-8.1.590. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.578

CJ.8.32.1: Imperatores Severus, Antoninus
Si pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit. eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus agere coeperit. * sev. et ant. aa. hilaro. * <a 197 pp.K. sept. laterano et rufino conss.>
CJ.8.32.2: Imperator Alexander Severus
Si, ut nunc adseveras, nihil creditor numeravit uxori tuae quae pignus dedit, sed inanem extorsit cautionem, mendaci scriptura contra fidem veritatis obligari eius res non potest. * alex. a. peregrino. * <a xxx s. sine die et conss.>
CJ.8.33.0. De iure dominii impetrando.
CJ.8.33.1: Imperator Alexander Severus
Dominii iure pignora possidere desiderans nomina debitorum, quos in solutione cessare dicis, exprimere et, an sollemnia peregisti, significare debuisti, dummodo scias omnia bona debitoris, qui pignori dedit, ut universa dominio tuo generaliter addicantur, impetrare te non posse. * alex. a. nicolaae. * <a 229 pp. xiii k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.8.33.2: Imperator Gordianus
Si creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post formam praescripti alio anno usuras a vobis accepit, a beneficio impetrato recessisse videtur. * gord. a. .Tae. * <a 238 pp. prid. non. dec. pio et pontiano conss.>
CJ.8.33.3pr.: Imperator Justinianus
Vetustissimam observationem, quae nullatenus in ipsis rerum claruit documentis, penitus esse duximus amputandam, immo magis clarioribus remediis corrigendam. igitur in pignoribus, quae iure dominii possidere aliquis cupiebat, proscriptio publica et annus luitionis antiquus introducti sunt, pignus autem publice proscriptum neque vidimus neque nisi tantummodo ex librorum recitatione audivimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, si quis rem creditori suo pigneraverit, si quidem in pactione cautum est, quemadmodum debet pignus distrahi, sive in tempore sive in aliis conventionibus ea observari, pro quibus inter creditorem et debitorem conventum est. sin autem nulla pactio intercesserit, licentia dabitur feneratori ex denuntiatione vel ex sententia iudiciali post biennium, ex quo attestatio missa est vel sententia prolata est, numerandum eam vendere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
