# Codex 8.1.639-655

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.639-8.1.655. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.639

CJ.8.35.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praescriptionem peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia feratur, obicere quandoque licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>
CJ.8.35.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio necessaria est. si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de hac tantum agi convenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. muciano. * <a 294 s. iii non. nov. burtudizi cc. conss.>
CJ.8.35.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. aquilinae. * <a 294 s. k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.35.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defensiones sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro manente statu munitus est, constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. * <a xxx sub die xv k. ian.>
CJ.8.35.12: Imperator Julianus
Si quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri condemnatione multetur. * iul. a. ad iulianum com. orientis. * <a 363 d. vii id. mart. antiochiae iuliano a. iiii et salustio conss.>
CJ.8.35.13: Imperatores Honorius, Theodosius
Praescriptiones fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decrevit auctoritas. * honor. et theodos. aa. symmacho procons. africae. * <a 415 d. v k. sept. ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>
CJ.8.36.0. De litigiosis.
CJ.8.36.1: Imperatores Severus, Antoninus
Cum creditor pignus vendit, non potest videri litigiosae rei emptio contrahi, etsi debitor interdicat, ne venditio perficiatur. * sev. et ant. aa. paulinae. * <a 207 pp. k. mai. apro et maximo conss.>
CJ.8.36.2: Imperator Constantinus
Lite pendente actiones, quae in iudicium deductae sunt, vel res, pro quibus actor a reo detentis intendit, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda. * const. a. ad provinciales. * <a 331 d. k. aug. basso et ablabio conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
