Latin
Book 8, lines 8.1.688-8.1.704
Justinian, Codex 8.1.688-704
Not analysed yet
Scire debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti stipulatione subsecuta peti posse. *diocl. et maxim. aa. et cc. erotio. *<a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss. >
CJ. 8. 37. 7: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. *<a 294 s. Xvii k. Febr. Cc conss. >
CJ. 8. 37. 8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non moriturum praestari servum impossibilis promissio est. post mortem autem eius stipulatus recte solutionem postulat. *diocl. et maxim. aa. et cc. posidonio. *<a 294 s. xii k. mart. cc. conss. >
CJ. 8. 37. 9pr. : Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quidem zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes. *diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. *<a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss. >
CJ. 8. 37. 9. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss. >
CJ. 8. 37. 9. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. <a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss. >
CJ. 8. 37. 10: Imperator Leo
Omnes stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem. *leo a. erythrio pp. *<a 472 d. k. ian. constantinopoli marciano cons. >
CJ. 8. 37. 11: Imperator Justinianus
Scrupulosam inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur, nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. *iust. a. menae pp. *<a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons. >
CJ. 8. 37. 12: Imperator Justinianus
Magnam legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare, non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. *iust. a. menae pp. *<a 529 d. viiii id. april. constantinopoli decio vc. cons. >