Latin
Book 8, lines 8.1.789-8.1.807
Justinian, Codex 8.1.789-807
Not analysed yet
Blanditus tibi est, qui non teneri te persuasit, quod, cum pro alio intervenires ,egguwmai dixisti, cum et his verbis obligationem verborum contrahi pridem receptum est. *alex. a. theodoto. *<a 230 pp. Vi k. Sept. agricola et clemente conss. >
CJ. 8. 40. 13: Imperator Gordianus
Si barsagoram latronem lysanias decurio inventurum se spopondisset, aut exhibere compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio vel ad praesidem provinciae. *gord. a. pars ex epistula. *<a xxx >
CJ. 8. 40. 14pr. : Imperator Gordianus
Mandati actio personalis est. quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit. *gord. a. salvio. *<a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 40. 14. 1: Imperator Gordianus
Pignora etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad vos transeunt, si facta nominis redemptione solutio celebrata est vobisque mandatae sunt actiones. <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 40. 14. 2: Imperator Gordianus
Quod si factum est, ea quoque vobis persequentibus adversus possessores extraordinariam iurisdictionem idem vir clarissimus impertiet. <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 40. 15pr. : Imperator Gordianus
Si indebitam pecuniam quasi ex causa fideiussionis obstrictus in cautionem per errorem deduxisti, tam doli mali exceptione uti quam condicere, ut obligatio tibi accepto feratur, potes. *gord. a. claudiano. *<a 239 pp. v k. dec. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 40. 15. 1: Imperator Gordianus
Non est autem dubium fideiussorem, rei promittendi bonis ad fiscum devolutis si idem fiscus ob debitum restituendum fuerit conventus et solverit, liberari. <a 239 pp. v k. dec. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 40. 16: Imperator Gordianus
Fuit liberum, antequam adversus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. at nunc post litis contestationem petitionem divisam redintegrari iuris ratio non patitur. *gord. a. maximo. *<a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano conss. >
CJ. 8. 40. 17: Imperator Gordianus
Omissis quoque pignoribus fideiussorem a creditoribus utiliter conveniri, nisi in id quod ex his refici non potuerit acceptus sit, explorati iuris est. *gord. a. brasidae. pars ex epistula. *<a 242 pp. vi id. mart. attico et praetextato conss. >
CJ. 8. 40. 18: Imperator Philippus
Si, ut proponis, fundum ob debitum obligatum non iusto pretio vendidisti, residuam quantitatem, quam ex pretio eiusdem servare potuisses, refundi tibi a fideiussore non iure poscis. *philipp. a. et philipp. c. smyrnae. *<a 244 pp. v k. aug. peregrino et aemiliano conss. >