# Codex 8.1.824-839

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.824-8.1.839. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.824

CJ.8.40.26.1: Imperator Justinianus
Sed si quidem usque ad sex mensuum spatium tempus statutum sit, aliud tantum ei indulgeri, intra quod si possit personam exhibere et eam tradere, poena sit liberatus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.2: Imperator Justinianus
Sin autem amplius quam sex mensuum tempus ab initio constitutum est, tunc, quanticumque temporis curricula data sunt, tamen post lapsum eorum semenstres tantum habere eum indutias, intra quas sit ei licentia personam et non pecunias reddere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.3: Imperator Justinianus
Sin autem et secunda adiectio temporis excedat, tunc omnimodo poenam pecuniariam persolvat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.4: Imperator Justinianus
Sed si quidem post statutum ab initio tempus completum maluerit reum pro quo convenitur defendere, licere ei hoc facere, nisi pacti tenor ad hoc reclamaverit, si forsitan sine defensione facienda pro eo fideiussit: sed si defensionem subierit, eam usque ad finem adimplere, nulla ei licentia concedenda in medio personam tradere et pecuniarium dationem effugere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.5: Imperator Justinianus
Sin autem et secundum tempus effluxerit, nullo modo ei licentia concedatur nec ad defensionis venire praesidium, sed omnimodo poenam conferat, nisi intra primum tempus quod statutum est reus principalis ab hac luce fuerit subtractus: tunc enim penitus ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.6: Imperator Justinianus
Quod si secundo tempore instante mortuus fuerit, nihilo minus poena iam commissa a fideiussore exigatur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.7: Imperator Justinianus
Omnibus, quae in fideiussores, quando tali poenae fuerint illigati, statuimus, et in heredes pro utilitate eorum obtinentibus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.27pr.: Imperator Justinianus
Si fideiussor nullam quidem cautionem faciat ostendens se fideiussorem extitisse , praesentibus autem tabulariis hoc confessus est, quod in fide sua eum suscepit , dubitabatur a palaestina advocatione, utrumne post duos menses liberatur quasi sine scriptis fideiussione facta, secundum generalia edicta sublimissimae praetorianae sedis, an utpote scriptura interveniente teneatur: et divisio alia introducebatur, si id iuris esse debet tam in publicis causis quam in privatis. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
