Latin
Book 8, lines 8.1.840-8.1.852
Justinian, Codex 8.1.840-852
Not analysed yet
CJ. 8. 40. 27. 1: Imperator Justinianus
Sancimus itaque, nisi confessio litteris exposita fuerit a fideiussoribus ex repraesentatione personarum, licet attestatio super hoc praecesserit, attamen adhuc sine scriptis esse fideiussionem, videlicet in causis privatis, existimari et duobus mensibus effluentibus ab huiusmodi nexu fideiussores liberari, nisi in tempus certum data est fideiussio: tunc enim in tantum eam extendi, in quantum etiam attestatio fuerit expressa. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 40. 27. 2: Imperator Justinianus
Sin autem publica causa interveniat, tunc omnimodo attestationem pro scriptura haberi. multis etenim privilegiis propter publicas necessitates publico iuri praestitis non ab re est et nos huiusmodi praerogativam ei condonare. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 40. 28pr. : Imperator Justinianus
Generaliter sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus observari. *iust. a. iohanni pp. *<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 40. 28. 1: Imperator Justinianus
Invenimus enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex fideiussoribus vel ipsius rei alterum liberari, vel ipsum reum fideiussoribus vel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persolvantur vel alio modo satis ei fiat. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 40. 28. 2: Imperator Justinianus
Idemque in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium creditori adversus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 40. 28. 3: Imperator Justinianus
Si enim pactis conventis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano semper hoc versari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc permittatur, ut nec simplicitas suscipientium contractus ex quacumque parte possit ius creditoris mutilare? <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ. 8. 41. 0. De novationibus et delegationibus.