Latin
Book 8, lines 8.1.884-8.1.899
Justinian, Codex 8.1.884-899
Not analysed yet
CJ. 8. 42. 6: Imperator Gordianus
Si inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata universum se recepisse cavit nec de superfluo eos qui verbis obligati erant per acceptilationem liberavit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei repetitio competit. *gord. a. alexandro. *<a 239 pp. iii id. febr. gordiano a. et aviola conss. >
CJ. 8. 42. 7: Imperator Philippus
Eius quantitatis, cuius petitionem ratio compensationis excludit, usuram non posse reposci manifestum est. *philipp. a. et philipp. c. antiocho. *<a 244 pp. vi k. aug. peregrino et aemiliano conss. >
CJ. 8. 42. 8: Imperator Philippus
Usuras, quae quotannis in urbe numerandae sunt, promittere alio loco dependi nisi ex iusta causa exempli ratio minime sinit. *philipp. a. et c. rufo. *<a 245 pp. v id. mai. philippo a. et titiano conss. >
CJ. 8. 42. 9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Obsignatione totius debitae pecuniae sollemniter facta liberationem contingere manifestum est. sed ita demum oblatio debiti liberationem parit, si eo loco, quo debetur solutio, fuerit celebrata. *diocl. et maxim. aa. cassio. *<a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss. >
CJ. 8. 42. 10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Successores eius, qui maior quinque et viginti annis in solutum pro debito iure mancipia dedit, haec revocare non posse constat. *diocl. et maxim. aa. et cc. ambrosio. *<a 293 s. v id. april. byzantii aa. conss. >
CJ. 8. 42. 11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum maritum tuum a debitoribus tuis minoris viginti et quinque annis constitutae velut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem post maiorem aetatem ratam feceris. *diocl. et maxim. aa. et cc. capitolinae. *<a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss. >
CJ. 8. 42. 12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invito vel ignorante creditore qui solvit alii, non se liberat obligatione. quod si hoc vel mandante vel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem consequitur, quam si eidem creditori solvisset. *diocl. et maxim. aa. et cc. eutycho. *<a 293 s. iii id. mai. aa. conss. >
CJ. 8. 42. 13: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si obligatum ex causa mandati non per stipulationem facta novatione, post acceptilatione liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso scripsisti, figmento veritatis extingui non potuit obligatio. *diocl. et maxim. aa. et cc. philotimo. *<a 293 s. vii k. iun. aa. conss. >