# Codex 8.1.932-947

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.932-8.1.947. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.932

CJ.8.44.1: Imperatores Severus, Antoninus
Emptor hereditatis rem a possessoribus sumptu ac periculo suo persequi debet. evictio quoque non praestatur in singulis, cum hereditatem iure venisse constet, nisi aliud nominatim inter contrahentes convenit. * sev. et ant. aa. munatio. * <a 200 pp. vi k. mart. severo ii et victorino conss.>
CJ.8.44.2: Imperatores Severus, Antoninus
Quoniam avus tuus, cum praedia tibi donaret, de evictione eorum cavit, potes adversus coheredes tuos ex causa stipulationis consistere ob evictionem praediorum , pro portione scilicet hereditaria. nudo autem pacto interveniente minime donatorem hac actione teneri certum est. * sev. et ant. aa. quartae. * <a 205 pp. ii k. mart. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.8.44.3: Imperatores Severus, Antoninus
Qui rem emit et possidet, quamdiu evicta non est, auctorem suum propterea, quod aliena vel obligata res dicatur, convenire non potest. * sev. et ant. aa. aureliano. * <a 210 pp. viii k. aug. faustino et rufino conss.>
CJ.8.44.4: Imperator Antoninus
Si praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa pignoris mutata non est. igitur si hoc iure fuerit evictum, utilis tibi actio contra debitorem competit. nam eiusmodi contractus vicem venditionis obtinet. * ant. a. georgio. * <a 212 pp. xi k. aug. duobus aspris conss.>
CJ.8.44.5: Imperator Antoninus
Ex praediis, quae mercata es, si aliqua a venditore obligata et necdum tibi tradita sunt, ex empto actione consequeris, ut ea a creditrice liberentur: id enim fiet, si adversus venditorem ex vendito actione pretium petentem doli exceptionem opposueris. * ant. a. patroinae. * <a 212 pp. xv k. oct. duobus aspris conss.>
CJ.8.44.6: Imperator Alexander Severus
Non dubitatur, etsi specialiter venditor evictionem non promiserit, re evicta ex empto competere actionem. * alex. a. octavio. * <a 222 pp. viii id. mart. alexandro a. cons.>
CJ.8.44.7: Imperator Alexander Severus
Auctore laudato si evicta res est, fideiussorem, etiamsi agi causam ignoraverit, conveniri evictionis nomine posse non ambigitur. * alex. a. hilariano. * <a 222 pp. iii non. april. alexandro a. cons.>
CJ.8.44.8: Imperator Alexander Severus
Emptor fundi, nisi auctori aut heredi eius denuntiaverit, evicto praedio neque ex stipulatu neque ex dupla neque ex empto actionem contra venditorem vel fideiussores eius habet. sed et si iudicio emptor non adfuit aut praesens per iniuriam iudicis victus est absente auctore vel fideiussore, regressum adversus eum non habet. * alex. a. clementio. * <a 222 pp. viii id. dec. alexandro a. cons.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
