# Codex 8.1.948-961

Justinian, Codex, Book 8, lines 8.1.948-8.1.961. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/8.1.948

CJ.8.44.9: Imperator Alexander Severus
Si controversia tibi possessionis, quam bona fide te emisse adlegas, ab aliquo movetur, auctori heredive eius denuntia. et si quidem obtinueris, habebis quod emisti. sin autem evictum erit, a venditrice successoresve eius consequeris, quanti tua interest: in quo continetur etiam eorum persecutio, quae in rem emptam a te, ut melior fieret, erogata sunt. * alex. a. terentio. * <a 222 pp. xi k. ian. alexandro a. cons.>
CJ.8.44.10: Imperator Alexander Severus
Si fines agri venditor demonstravit et legem dixit intra eos neminem ingressurum , si quid inde evincatur, periculo fit auctoris. quod si finibus suis quos demonstravit agrum vendidit, lis finalis ad venditorem non pertinet. * alex. a. largo. * <a 223 pp. vii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.44.11: Imperator Alexander Severus
Exceptione doli recte eum submovebis, quem ab auctore tuo fideiussorem accepisti , si eius nomine controversiam refert, quasi per uxorem suam, antequam tu emeres , comparaverit, qui vendenti adeo consensum dedit, ut se etiam pro evictione obligaverit. * alex. a. clementi. * <a 231 pp. non. febr. pompeiano et peligno conss.>
CJ.8.44.12: Imperator Gordianus
Sive in libertatem evictus est servus quem mercatus es, sive cum comparares convenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum evictus esset, ut pretium recuperares, praeses provinciae, quod tibi praestandum animadverterit, restitui iubebit. * gord. a. philippo. * <a 239 pp. vii id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.13: Imperator Gordianus
Si ob causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit, ea de quibus complecteris, eaque tu mercatus es, frustra ab ea quae condemnata est vel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem, etsi evictio eorum ab alio subsecuta fuisset, adversus eos debuisse dari actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est. * gord. a. zoilo. * <a 239 pp. xvi k. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.14: Imperator Gordianus
Sive possessio venditoris fuit, filius eiusdemque patris heres frustra quaestionem movet, sive non patris, sed filii eius possessio fuit, de qua iure hereditario auctor laudari potest, controversiam movere non potest. * gord. a. secundino. * <a 239 pp. xiiii k. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.15: Imperator Philippus
Si non iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob evictionem acceptum sollemniter persequi potes. * philipp. a. et philipp. c. menandro. * <a 245 pp. k. aug. philippo a. et titiano conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
