# Codex 9.1.1012-1031

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.1012-9.1.1031. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.1012

CJ.9.47.25: Imperatores Honorius, Theodosius
His, qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale supplicium proponi decernimus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 419 d.Viii k.Oct.Constantinopoli monaxio et plinta conss.>
CJ.9.48.0. Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.
CJ.9.48.1: Imperator Theodosius
Nulli iudicum liceat, exceptis his, qui in summa administrationis sunt positi potestate, proscriptionis tempestate totius substantiae aliquem percellere, nisi ad nostras aures hoc ipsum referatur. * theodos. a. et valentin. c.Ad hierium pp. * <a 425 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano c. conss.>
CJ.9.49.0. De bonis conscriptorum seu damnatorum.
CJ.9.49.1pr.: Imperator Antoninus
Servorum capitis crimine damnatorum peculia dominis non auferri notum est, sed quod servum dominus habuisse probaverit, recipiet pretiumque rerum, si quae ex eo distractae sunt. * ant. a. Marcello. * <a 213 pp.Iii k.Aug.Antonino a. et balbino conss.>
CJ.9.49.1.1: Imperator Antoninus
Ipsius quoque praesentiae potestas ei dabitur, quoad rationes per eum administratae reddantur ac dispungantur. sed meminisse dominum oportebit instare, ut id velocius fiat, ut poenae suae reddi possit. <a 213 pp.Iii k.Aug.Antonino a. et balbino conss.>
CJ.9.49.2: Imperator Alexander Severus
Deportati nec earum quidem rerum, quas post poenam inrogatam habuerint, heredem habere possunt, sed hae publicantur. * alex. a. frontoni. * <a xxx pp. non.Febr.>
CJ.9.49.3: Imperator Alexander Severus
Si filius tuus, cum esset in tua potestate, in insulam deportari meruit, peculium eius nec quod in castris adquisivit vel quod ei militaturo donasti auferri tibi debet. * alex. a. iuliano. * <a 226 pp.Iiii id.Sept.Alexandro ii et Marcello conss.>
CJ.9.49.4: Imperator Gordianus
In metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi bona vindicantur rationibus fisci. quare si quid rerum habuit is, quem postea indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius dominium pertinet. * gord. a. callimorpho. * <a xxx pp.X k.Nov.>
CJ.9.49.5: Imperator Philippus
Si, ut proponis, bona eius, qui tutelam tuam administravit, sententiam passi ad fiscum sunt devoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci animadverterit, non negabit. * philipp. a. et philipp. c. arruntiano. * <a xxx >
CJ.9.49.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus
De bonis matris deportatae filiis nihil deberi iuris absolutissimi est. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaudentio. * <a xxx s.Xiii.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
