# Codex 9.1.1032-1043

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.1032-9.1.1043. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.1032

CJ.9.49.7pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si quis intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit, per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur, ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel urbana vel rustica vel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus instruenium, quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus speciebus, quidve in enthecis sit repertum. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.2: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tum demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis rei privatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro nectenda patrimonio. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.3: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Mox vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque referatur, procul dubio neglegentia multanda. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.4: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nam si quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae, cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenenerit, officium fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat subtractum ex propriis facultatibus inferat. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant conferenda. * grat. valentin. et theodos. aaa eutropio pp. * <a 380 d.Xv k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
