# Codex 9.1.1044-1055

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.1044-9.1.1055. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.1044

CJ.9.49.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus liberis damnati concedit, aequae divisionis partibus sortiantur. <a 380 d.Xv k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ.9.49.8.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quae regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio deportati conferenda custodienda erit. <a 380 d.Xv k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ.9.49.9pr.: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex quocumque titulo sibi quaesitas veluti manu iniecta mox vindicet aut certe quoquo modo occupatas statim recipiat. dos etiam, non quae aliquotiens inaniter dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter tradidisse docuerit, repraesentetur. ea etiam, quae ab innoxio adhuc ante nuptias titulo donationis acceperit, vel durante matrimonio largitione viri ad eam ante proscriptionem pervenerint, apud eam firmiter permaneant. * arcad. et honor. aa. caesario pp. * <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Si quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reservetur. quod vero nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum a publicis personis ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa donationis aliquid vindicaverint. <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Sed in his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum ante initium actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur, intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea nomine comparavit. <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Exceptis dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie habuerint, transmittendi copiam habeant. <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
