# Codex 9.1.1056-1074

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.1056-9.1.1074. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.1056

CJ.9.49.10pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quando quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam vel deportationem sustineat, si quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perveniant: si vero filii vel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario vindicata alia eis reservetur. idem est et si postumos dereliquerit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Decurioni vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin autem erit suboles curiali, etsi ea necdum procreata est, integris patris fortunis fulciatur. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si filia vel filiae fuerint, pars dimidia ad eas deveniat facultatum, pars ad curiam. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur, et aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro virili dividant portione. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus
Excepta sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo adsumpserit, iuste poenam ad suos etiam posteros mittit. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.50.0. De bonis mortem sibi consciscentium.
CJ.9.50.1pr.: Imperator Antoninus
Eorum demum bona fisco vindicantur, qui conscientia delati admissique criminis metuque futurae sententiae manus sibi intulerint. * ant. a. aquilae. * <a 212 pp.Xii k.Ian.Duobus aspris conss.>
CJ.9.50.1.1: Imperator Antoninus
Eapropter fratrem vel patrem tuum si nullo delato crimine, dolore aliquo corporis aut taedio vitae aut furore aut insania aut aliquo casu suspendio vitam finisse constiterit, bona eorum tam ex testamento quam ab intestato ad successores pertinebunt. <a 212 pp.Xii k.Ian.Duobus aspris conss.>
CJ.9.50.2: Imperator Alexander Severus
Eorum, qui in reatu diem suum functi sunt, si non perduellionis causam sustinuerunt nec ob metum criminis mortem sibi consciverunt, bona ad successores transmittuntur. * alex. a. rustico. * <a 226 d.Id.Mai.Alexandro a.Iterum et Marcello conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
