# Codex 9.1.1093-1107

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.1093-9.1.1107. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.1093

Frustra adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea liberatus est. per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium prius non placuit. verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae iniuriosum esse non patietur. quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis iudex erit: fisci enim coepit esse mancipium. * valer. et gallien. aa. seleuco. * <a xxx >
CJ.9.51.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata patres familias effecit, nequaquam potuisse. * diocl. et maxim. aa. restitutae et aliis. * <a xxx >
CJ.9.51.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum indulgentia nostra interveniente sis reversus ad lares tuos, frustra vereris , ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris. * diocl. et maxim. aa. demetrio. * <a xxx >
CJ.9.51.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Casus eius, qui fundi moverat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis restitutio statum pristinum causae non immutavit. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippo. * <a xxx >
CJ.9.51.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si deportationis sententiae veniam indulgentia nostra consecuta recepit substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure debitum solvat, improbe conatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. tryphoni. * <a xxx >
CJ.9.51.13pr.: Imperator Constantinus
In quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt. * const. a. ad maximum pu. * <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.1: Imperator Constantinus
Ita tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse potestate. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.2: Imperator Constantinus
Minores enim aetate iure quicquam agere prohibentur. quibus si damnato patre tutor datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
