Latin
Book 9, lines 9.1.1108-9.1.1116
Justinian, Codex 9.1.1108-1116
Not analysed yet
CJ. 9. 51. 13. 2a: Imperator Constantinus
Nam si patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur, ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est eorum pecunia committenda. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 51. 13. 2b: Imperator Constantinus
Ab administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis ipse damnis praestet. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 51. 13. 2c: Imperator Constantinus
Sententia vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. quem si comperta integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. quae nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss. >
CJ. 9. 51. 13. 3: Imperator Constantinus
Ideoque tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est ,ita indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit recuperatio. et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss. >
Ius Romanum Justinian The Latin Library The Classics Page