# Codex 9.1.119-134

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.119-9.1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.119

CJ.9.2.7: Imperator Gordianus
Ea quidem, quae per officium praesidibus nuntiantur, et citra sollemnia accusationum posse perpendi incognitum non est. verum falsis nec ne notoriis insimulatus sit, perpenso iudicio dispici debet. * gord. a. proculo. * <a 244 pp.Viii id.Ian.Peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.2.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quis se iniuriam ab aliquo passum putaverit et querellam deferre voluerit, non ad stationarios decurrat, sed praesidalem, adeat potestatem aut libellos offerens aut querellas suas apud acta deponens. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt.* <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.2.9pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui de crimine publico in accusationem deductus est, ab alio super eodem crimine deferri non potest. * diocl. et maxim. aa. honorato. * <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>
CJ.9.2.9.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si tamen ex eodem facto plurima crimina nascuntur et de uno crimine in accusationem fuerit deductus, de altero non prohibetur ab alio deferri. <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>
CJ.9.2.9.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iudex autem super utroque crimine audientiam accommodabit: nec enim licebit ei separatim de uno crimine sententiam proferre, priusquam plenissima examinatio super altero quoque crimine fiet. <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>
CJ.9.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui explicandi negotii spem, cuius finis in iudicis potestate ac motu situs est, pollicetur, non minus ob illicitam sponsionem crimen contrahit, quam qui ad huiusmodi promissionis commercium contra disciplinam publicam adspirat. * diocl. et maxim. aa. ursae. * <a 290 pp.Iii k.Nov.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si quis homicidii crimen existimat persequendum, secundum iuris publici formam debebit eum, qui in primordio homicidii postulaverat reum neque probaverat ideoque reus absolutus est, praevaricationis arguere: id enim salubriter statutis principum parentum nostrorum iurisque forma praescriptum est: vel si id non putaverit agendum, ad sequens crimen, id est pastorum latronumve, descendere eum coges atque id exsequi iudicio tuo, cum, si quidem id ab incusato appareat esse commissum, ob ultionem publicam obnoxius legibus fiat. * diocl. et maxim. aa. have crispine cariss. nobis.* <a 292 d.Iii id.April.Hannibaliano et asclepiodoto conss.>
CJ.9.2.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Factum sponte se praecipitantis innocenti criminis periculum adferre non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 293 s.Xiiii k.Iun.Sirmi aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
