Latin
Book 9, lines 9.1.169-9.1.182
Justinian, Codex 9.1.169-182
Not analysed yet
CJ. 9. 4. 1. 3: Imperator Constantinus
Nec vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non satis severum esse dignoscitur. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 4. 1. 4: Imperator Constantinus
Illud etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 4. 1. 5: Imperator Constantinus
Non enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius ministros capitali poena subiecerit. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c. Conss. >
CJ. 9. 4. 2pr. : Imperator Constantinus
Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit ,poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur. *const. a. ad euagrium. *<a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 4. 2. 1: Imperator Constantinus
Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur. <a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a. vii et constantio c. conss. >
CJ. 9. 4. 3: Imperator Constantinus
Quoniam unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus, ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. *constant. a. acindyno pp. *<a 340 d. non. april. acindyno et proculo conss. >
CJ. 9. 4. 4pr. : Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ad commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo fuerit elapsus. nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius docebitur fuisse qui fugerit. *valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo conss. >