# Codex 9.1.183-196

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.183-9.1.196. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.183

CJ.9.4.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate constringi. <a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.9.4.5pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
De his quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.4.5.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iubemus autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum. officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem libras auri multandum esse censemus. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.5.0. De privatis carceribus inhibendis.
CJ.9.5.1pr.: Imperator Zeno
Iubemus nemini penitus licere per alexandrinam splendidissimam civitatem vel aegyptiacam dioecesin aut quibuslibet imperii nostri provinciis vel in agris suis aut ubicumque domi privati carceris exercere custodiam, viro spectabili pro tempore praefecto augustali, et viris clarissimis omnium provinciarum rectoribus daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum hominum adrogantia modis omnibus opprimatur. * zeno a. basilio pp. * <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>
CJ.9.5.1.1: Imperator Zeno
Nam post hanc saluberrimam constitutionem et vir spectabilis pro tempore augustalis et quicumque provinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non vindicaverit maiestatem: primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui, simulatque noverint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi, proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curaverint, instruendos. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>
CJ.9.5.1.2: Imperator Zeno
Nam illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro veterum etiam legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis violatores ultimo subiugandos esse supplicio. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>
CJ.9.6.0. Si reus vel accusator mortuus fuerit.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
