# Codex 9.1.231-244

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.231-9.1.244. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.231

CJ.9.8.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius
Filii vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii, criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et vita supplicio. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.2: Imperatores Arcadius, Honorius
Denique iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos intervenire temptaverint. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.3: Imperatores Arcadius, Honorius
Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. mitior enim circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.4: Imperatores Arcadius, Honorius
Emancipatio, quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat. dotes donationes, quarumlibet postremo rerum alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.5: Imperatores Arcadius, Honorius
Uxores sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non etiam filiis deputata. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.6: Imperatores Arcadius, Honorius
Id, quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.7: Imperatores Arcadius, Honorius
Sane si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
