# Codex 9.1.245-261

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.245-9.1.261. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.245

CJ.9.8.6pr.
Paulus de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari solere, posteaquam divus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro tempore multis heredibus ablata sunt. * paulus de publicis iudiciis.* <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.1
In hoc item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput domini servos torqueri. * marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad legem iuliam maiestatis.* <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.2
Post divi marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit, exinde quodammodo sua mente punitus est. <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.3
Sic et divus severus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit, neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem magnus antoninus rescripsit. <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.4
In hac causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut severus et antoninus litteris ad rationales missis rescripserunt. . . <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.9.0. Ad legem iuliam de adulteriis et de stupro.
CJ.9.9.1: Imperatores Severus, Antoninus
Publico iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo violato queri velint, lex iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * sev. et ant. aa. cassiae. * <a 197 pp. xiii k. aug. laterano et rufino conss.>
CJ.9.9.2: Imperatores Severus, Antoninus
Crimen lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * sev. et ant. aa. cyro. * <a 199 pp.K.Iul.Anullino et frontone conss.>
CJ.9.9.3: Imperator Antoninus
Verba legis iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ant. a. iuliano. * <a 213 pp.Xv k.Aug.Antonino a iiii et balbino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
