# Codex 9.1.262-279

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.262-9.1.279. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.262

CJ.9.9.4pr.: Imperator Alexander Severus
Gracchus, quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis fuit, ut per legem iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est, nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est. * alex. a. iuliano procons. narbonensis. * <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.9.4.1: Imperator Alexander Severus
Sed si legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius relevat, potest in exilium dari. <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.9.5: Imperator Alexander Severus
Adulter post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur, accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non oportet. * alex. a. vadanti. * <a 223 pp.Id.Iun.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.6pr.: Imperator Alexander Severus
Iure mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. et cum praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest. * alex. a. sebastiano. * <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.6.1: Imperator Alexander Severus
Et qui confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi permiserunt, quo si iure mariti ageretur. <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.7pr.: Imperator Alexander Severus
Propter violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa eius fuerit. * alex. a. herculano. * <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.7.1: Imperator Alexander Severus
Sed si ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si probetur, severitate examinabit. <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.8: Imperator Alexander Severus
Reos adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex iulia de pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * alex. a. domnae. * <a 224 pp.Id.Ian.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.9.9: Imperator Alexander Severus
Castitati temporum meorum convenit lege iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis perseverare. qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii punietur. * alex. a. proculo. * <a 224 pp.Vii k.Febr.Iuliano et crispino conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
