Latin
Book 9, lines 9.1.324-9.1.335
Justinian, Codex 9.1.324-335
Not analysed yet
CJ. 9. 9. 23. 1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is autem, qui post dissociatum matrimonium uxorem licito iure duxerit obque intentatae accusationis ac potentis patrocinii metum ei qui accusationem instituerat aurum et argentum dedit, ad recipiendum id ulciscendamque turpis lucri cupiditatem adire praesidem potest, qui examinatis partium adlegationibus et inquisita fide veri, si quid ab eo qui innocens est ob illati criminis timorem datum esse cognoverit, quemadmodum sententiam formare debeat, evidentibus iuris placitis instruetur. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 9. 9. 23. 2: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin vero constiterit corrupti matrimonii velut mercedem ad captandam impunitatem solutam esse, eum, qui etiam adversus senatus consulti censuram cum foedissimo flagitio accepit, puniri iubebit. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss. >
CJ. 9. 9. 24: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi libidine intemperatae cupiditatis ex actorum lectione exarsisse te cognitum est, tamen cum ancillam comprehendisse et non liberam stuprasse detectum sit, ex huiusmodi sententia gravatam potius opinionem tuam quam infamia adflictam esse manifestum est. *diocl. et maxim. aa. sossiano. *<a 291 pp. v id. mart. tiberiano et dione conss. >
CJ. 9. 9. 25: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu alexandri quaeratur, ita ut, si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei obiciendae facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis praescriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in adulterii crimen legum sanctio statuit. *diocl. et maxim. aa. et cc. crispino. *<a 293 d. v k. sept. aa. conss. >
CJ. 9. 9. 26: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Commissum ante adulterium cum eo, cui se postea nuptiis sociavit, velamento matrimonii non extinguitur. *diocl. et maxim. aa. et cc. phoebo. *<a 294 pp. xviii k. ian. cc. conss. >
CJ. 9. 9. 27: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ita nobis pudor cordi est, ut removeamus prisci iuris ambages et constituamus in adulterii quaestione abolitis de medio ceteris praescriptionibus praeter quinquennii temporis et lenocinii quod marito obicitur exceptionem, illam etiam, quae post solutum prius matrimonium ante denuntiationem nuptae competit, fidem criminis nosci. indignum est enim, ut ultionem pudoris praestigiae versuti iuris excludant. *diocl. et maxim. aa. et cc. concordio praes. numidiae. *<a 295 pp. k. iun. tusco et anullino conss. >