# Codex 9.1.336-349

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.336-9.1.349. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.336

CJ.9.9.28: Imperator Constantinus
Quae adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit, et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina praebuerit: ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius quae in reatum deducitur accusatione exclusa liberi qui accusantur abscedant, cum ab his feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur et matris familias nomen obtinent, hae autem immunes ab iudiciaria severitate praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. * const. a. africano. * <a 326 d.Iii non.Febr.Heracleae constantino a.Vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29pr.: Imperator Constantinus
Quamvis adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quos verus dolor ad accusationem impellit. * const. a. ad euagrium. * <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.1: Imperator Constantinus
Sed et his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.2: Imperator Constantinus
In primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret, veteres retro principes adnuerunt. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.3: Imperator Constantinus
Extraneos autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et falsis contumeliis matrimonia deformant. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.4: Imperator Constantinus
Sacrilegos autem nuptiarum gladio puniri oportet. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.30: Imperatores Constantius, constans
Cum vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat? ubi sexus perdidit locum, ubi scelus est id quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur nec videtur: iubemus insurgere leges, armari iura gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri sunt rei. * constantius et constans aa. ad pop. * <a 342 pp. romae xvii k. ian. constantio iii et constante ii aa. conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
