# Codex 9.1.380-394

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.380-9.1.394. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.380

CJ.9.12.0. Ad legem iuliam de vi publica seu privata.
CJ.9.12.1: Imperatores Severus, Antoninus
Ob debitum viri vel civile munus res uxoris qui pignori capiunt, vim contrahere videntur. * sev. et ant. aa. peliae. * <a 205 d.K.Iul.Romae antonino a. ii et gaeta ii conss.>
CJ.9.12.2: Imperator Antoninus
Tutoris tui lege iulia de vi privata damnati si tertia pars bonorum fisco vindicata est, tutelae actionem pro ea portione adversus fiscum dirige, modo si nulla praescriptio locum habeat. nam successio oneribus portionis suae respondet. * ant. a. vero. * <a 213 pp.Xv k.Mart.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.9.12.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere sollemni more legis iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non prohiberis. * diocl. et maxim. aa.Et cc. bianori. * <a 293 pp.Viii k.Mai.Veronae aa. conss.>
CJ.9.12.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si criminis accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. liberatio. * <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi aa. conss.>
CJ.9.12.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed quoniam a fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si hominibus coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis iuliae de vi privata reum deferendum putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus probatis res vindicari debeat. <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi aa. conss.>
CJ.9.12.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus
In possessionem fundi licet creditor per vim ingrediatur, iuliae legis vis privatae reus deferri potest. * diocl. et maxim. aa et cc. oploni. * <a 294 s.Vi id.Dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.12.6: Imperator Constantinus
Quoniam multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre certantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro deteguntur admissae, placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius qui possessionem temerare temptaverit interemptus sit, in eum supplicium exerceri , qui vim facere temptavit et alterutri parti causam malorum praebuit: et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium capitale excipiat nec interposita provocatione sententiam quae in eum fuerit dicta suspendat. * constant. a. ad catullinum procons. africae. * <a 317 d.Xv k.Mai.Aquileiae gallicano et basso conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
