Latin
Book 9, lines 9.1.409-9.1.421
Justinian, Codex 9.1.409-421
Not analysed yet
CJ. 9. 12. 10pr. : Imperatores Leo, Anthemius
Omnibus per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos licentiam volumus esse praeclusam. *leo et anthem. aa. nicostrato pp. *<a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 9. 12. 10. 1: Imperatores Leo, Anthemius
Quod si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos severissimam proferri sancimus. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 9. 12. 10. 2: Imperatores Leo, Anthemius
Viri quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt: primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum suarum capitali quoque supplicio feriendis. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons. >
CJ. 9. 13. 0. De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.
CJ. 9. 13. 1pr. : Imperator Justinianus
Raptores virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, vel quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinae vel servae alienae sint, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime si deo fuerint virgines vel viduae dedicatae (quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint vacui. *iust. a. hermogeni mag. off. *<a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iii cons. >
CJ. 9. 13. 1. 1: Imperator Justinianus
Ne igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus vel patronis vel dominis, convicti interficiantur. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iii cons. >
CJ. 9. 13. 1. 1a: Imperator Justinianus
Quae multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere, quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinae et oportet acerbius adulterii crimen ex hac adiectione puniri. <a 533 d. Xv k. Dec. Constantinopoli dn. Iustiniano pp. A.Iii cons. >