# Codex 9.1.448-462

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.448-9.1.462. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.448

CJ.9.13.1.6: Imperator Justinianus
Quae de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.14.0. De emendatione servorum.
CJ.9.14.1pr.: Imperator Constantinus
Si virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincula coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis metum mortuo servo sustineat. * const. a. ad bassum. * <a 319 d.V id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
CJ.9.14.1.1: Imperator Constantinus
Nec vero immoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus, ferarum unguibus latera persecando vel exurendo oblatis ignibus membra, aut tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis adegerit cruciatibus vitam relinquere saevitia immanium barbarorum. <a 319 d.V id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
CJ.9.15.0. De emendatione propinquorum.
CJ.9.15.1pr.: Imperatores Valentinianus, Valens
In corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant, saltem correctionis medicina compellat. * valentin. et valens aa. ad senatum. * <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.15.1.1: Imperatores Valentinianus, Valens
Neque nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione compescat. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.15.1.2: Imperatores Valentinianus, Valens
Quod si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet enormis delicti reos dedi iudicum notioni. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.16.0. Ad legem corneliam de sicariis.

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
