Latin
Book 9, lines 9.1.49-9.1.69
Justinian, Codex 9.1.49-69
Not analysed yet
CJ. 9. 49. 0. De bonis conscriptorum seu damnatorum.
CJ. 9. 50. 0. De bonis mortem sibi consciscentium.
CJ. 9. 51. 0. De sententiam passis et restitutis.
CJ. 9. 1. 0. Qui accusare non possunt.
CJ. 9. 1. 1: Imperatores Severus, Antoninus
Prius est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo obiciuntur, caedis atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae iudex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti. *sev. et ant. aa. silvano. *<a 195 pp. v id. mart. tertullo et clemente conss. >
CJ. 9. 1. 2pr. : Imperator Antoninus
Si cautiones, quibus secundinus solutam ingenuo pecuniam probare se dicit, tutores vel curatores tui suspectas ut falsas habent, proprio nomine, cum non liceat alieno, non prohibentur in crimine falsi subscribere. *ant. a. ingenuo. *<a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss. >
CJ. 9. 1. 2. 1: Imperator Antoninus
Nec enim facile tutores vel curatores, qui officio et periculo suo res pupillorum vel adulescentium administrant, sententia notantur, nisi evidens eorum calumnia iudicanti apparebit. <a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss. >
CJ. 9. 1. 3pr. : Imperator Alexander Severus
Qui crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus fuerit. *alex. a. rufo. *<a 222 pp. iii non. febr. alexandro a. cons. >
CJ. 9. 1. 3. 1: Imperator Alexander Severus
Sin vero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut veniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem vocati fecerunt, dependere cogentur. <a 222 pp. iii non. febr. alexandro a. cons. >
CJ. 9. 1. 4: Imperator Alexander Severus
Uxor tua, si consobrini sui necem vindicandam existimat, adeat praesidem provinciae. *alex. a. dionysio. *<a 222 pp. xvi k. iul. alexandro a. cons. >
CJ. 9. 1. 5: Imperator Alexander Severus
Senatus consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi res ad eam pertineat. cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant. *alex. a. Marcellinae. *<a 222 pp. k. oct. alexandro a. cons. >
CJ. 9. 1. 6: Imperator Alexander Severus
Accusationem, a qua discedere te professus es, repetere non debes. *alex. a. probo. *<a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss. >