# Codex 9.1.511-527

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.511-9.1.527. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.511

CJ.9.19.0. De sepulchro violato.
CJ.9.19.1: Imperator Gordianus
Res religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat, laesae tamen religionis in crimen inciderunt. * gord. a. zenoni. * <a 240 pp.Iii k.Mart.Sabino ii et venusto conss.. >
CJ.9.19.2: Imperator Constantius
Si servus in demoliendis sepulchris fuerit apprehensus, si id sine domini scientia faciat, metallo addicetur, si vero domini auctoritate vel iussione urguetur, relegatione plectetur. et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum eius villamque provectum reperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque erit fisci viribus vindicetur. * constantius a. ad titianum pu. * <a 340 d.Vii k.Iul.Mediolani acyndino et proculo conss.>
CJ.9.19.3: Imperator Constantius
Si quis sepulchrum laesurus attigerit, locorum iudices si hoc vindicare neglexerint, non minus nota quam viginti librarum auri in sepulchrorum violatores statuta poena grassetur, ut eam largitionibus nostris inferre cogantur. * constantius a. ad limenium pp. * <a 349 d.V k.April.Limenio et catullino conss.>
CJ.9.19.4pr.: Imperator Constantius
Qui sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando. * constantius a. ad pop. * <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.4.1: Imperator Constantius
Si quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium nuntiaverit. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.4.2: Imperator Constantius
Quae poena priscae severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod sepulchra violantibus videtur impositum. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.4.3: Imperator Constantius
Huic autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.5pr.: Imperator Julianus
Pergit audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores semper habuerunt: sed et ornamenta quaedam tricliniis aut porticibus auferri de sepulchris. * iul. a. ad pop. * <a 363 d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss. >

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
