# Codex 9.1.528-540

Justinian, Codex, Book 9, lines 9.1.528-9.1.540. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/justinian/codex/9.1.528

CJ.9.19.5.1: Imperator Julianus
Quibus primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc fieri prohibemus poena sacrilegii cohibentes. <a 363 d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss. >
CJ.9.19.6: Imperator Justinus
Cum sit iniustum et nostris alienum temporibus iniuriam fieri reliquiis defunctorum ab his, qui debitorem sibi esse mortuum dicendo debitumque exigendo sepulturam eius impediunt, ne in posterum eadem iniuria procederet cogendis his ad quos funus mortui pertinet sua iura perdere, ea quidem, quae mortuo posito ante sepulturam eius facta fuerint vel exigendo quod debitum esse dicitur vel confessiones aliquas aut fideiussorem aut pignora capiendo, penitus amputari praecipimus: redditis vero pignoribus vel pecuniis quae solutae sunt vel absolutis fideiussoribus et generaliter omnibus sine ulla innovatione in pristinum statum reducendis principale negotium ex integro disceptari: eum vero, qui in huiusmodi deprehensus fuerit flagitio, quinquaginta libras auri dependere vel, si minus idoneus sit ad persolvendum, suo corpore sub competenti iudice poenas luere. * iustinus a. theodoto pu. * <a 526 d.K.Dec.Constantinopoli olybrio vc.Cons.>
CJ.9.20.0. Ad legem fabiam.
CJ.9.20.1: Imperator Antoninus
Pater tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. si in causa tenuerit, etiam legis fabiae crimen persequi poterit. quod si per violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intendere. * ant. a. placido. * <a 213 pp.Xii k.April. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.9.20.2: Imperator Antoninus
Si ab aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae datum probare potes, legis fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ant. a. aurelio. * <a 213 pp.Vii k.Aug.Antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.9.20.3: Imperator Alexander Severus
Ut legis fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia necessaria est. * alex. a. cornelio. * <a 224 pp.Viii k.Iul.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.20.4: Imperator Gordianus
Non valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi fabiae locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae pertineat notionem. * gord. a. paulinae. * <a 239 pp.Iii.Non.Dec.Gordiano a.Et aviola conss.>

---

Justinian, CODEX. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/justinian.html.
